User:Ockham/sandbox
MyWikiBiz, Author Your Legacy — Saturday November 02, 2024
Jump to navigationJump to search
Worcester 13 | Transcript |
---|---|
0 | |
3 et individua corruptibilia, et tamen individua sunt verius quam [universalia/corruptibilia] et | |
4 verius esse habent, quia universalia non habent esse nisi in anima vel in individuo. | |
5 Unde esse actuale aeternum est verius esse quam aliquod aliud esse; esse enim actuale est | |
6 aeternum Dei esse. Mihi videtur quod non debemus distinguere esse per | |
7 actum et habitum, quia proprie loquendo ita dicere tantummodo distinguunt | |
8 aliquid ubi ad hoc quod aliqua operatio esset in actu non sufficiunt subiectum | |
9 et praedicatum quae intrinsecus respiciunt ipsas actiones, sed indigent | |
10 instrumento vel obiecto, quibus deficientibus potest impediri talis | |
11 operatio. Verbi gratia, distinguimus de videre actu vel habitu. | |
12 Unde, ad hoc quod videamus non sufficit subiectum ut tale, sed oportet quod fuerit | |
13 instrumentum et obiectum. Et similiter est in omnibus talibus quae ita distinguuntur, | |
14 quia nunquam invenitur ab Aristotele distinctum penes actum vel habi | |
15 tum, quia ibi sufficit quod fuerit principium ut subiectum ad hoc quod talis operatio | |
16 fuerit in usu et non indiget obiecto. Similiter de lucere , et hoc quia | |
17 lux respicit illud solum quod est de intraneitate rei. Similiter est | |
18 de esse, quia posito esse in nobis, non oportet respicere ad extrin | |
19secum ad hoc quod fimus. Propter hoc huiusmodi differentiae non proprie distinguunt esse. | |
21Ad argumentum, opposita nata sunt fieri circa idem, dico quod aliqua opponuntur | |
22 ut privatio et habitus et habent fieri circa idem, non tamen est aliquid actu | |
23 vel habitu, sed est aliqua substantia simpliciter non concernendo actum | |
24 vel habitum, quia sic forma exigeret totum compositum pro subiecto, quod falsum | |
26 est.Ad aliud problema, estne haec vera ‘Caesar est homo’, dico | |
27 quod falsa est. Intelligatis etiam quod nomen semper significat unum sive non fuit | |
28 actu, sive aliquo modo, semper nomen idem modum significat. Et quid est hic? Dico quod | |
29 si vocamus intellectum speciem vel similitudinem rei, quod vox non est | |
30 primo modo signum illius intellectus, etsi hoc significet aliquo modo, hoc est | |
31 aequivoce; sed primo et principaliter significat rem. Non tamen significat rem | |
32 simpliciter sed secundum quod apprehenditur; et differt dicere rem secundum quod appre | |
33 henditur et speciem rei, quia species est in anima per se ipsam et res | |
34 est in anima per speciem, et non est in anima ut in subiecto sed in re | |
35 extra. Hoc supposito, primo imponitur ad significandum quamdam naturalem | |
36 rem et hoc secundum quod apprehenditur ab intellectu. Unde eamdem rem | |
37 significat quam prius, quia nisi ista esset, non posset vere dici quod Caesar fuit | |
38 homo, quod tamen vere dicitur, et tamen illud cadaver non fuerit homo, | |
39 nec illa species fuit homo. Hoc supposito, intelligatis | |
40 quod nec praesentialitas nec praeteritio nec futuritio nec entitas | |
41 sunt de intellectu vocis, quia sic dicto [dico] 'homo', rem [significo/significando?] | |
42 et nullam differentiam temporis determino; et per hoc differt nomen essentialiter a verbo. | |
43 Unde si res illa sit | |
44 quae significatur voce, tunc vere possum | |
45 attribuere esse de praesenti sed si res non | |
46 sit, tunc non possum vere ei attribuere | |
47 esse de praesenti. Unde pono quod haec sit falsa, ‘Caesar | |
48 est homo’, quia illi rei quae aliquando fuit, et modo non est, | |
49 attribuitur esse, cum tamen illi non insit sed in | |
50 fuit. Sed si ‘Caesar’ significaret rem suam aliquando ut ens | |
51 aliquando ut non ens, tunc esset vox aequivoca. | |
52 Sed dico quod neque significat ut ens, neque ut non ens. | |
53 Intelligatis etiam quod in talibus [ubi/nisi] praedicatur hoc verbum, ‘est’, tertium ad | |
54 iacens, illud quod praedicatur est illud quod significatur per vocem appositam, quia | |
55 ibi non praedicatur nisi res illius quod praedicatur. Hoc patet cum dicitur ‘Homerus est | |
- |